Neperius Creative Commons License 2024.10.30 0 0 10

A 19. század első feléig még latinul fogalmazott a közép-európai tudósok egy része. Itt van egy 19. századi tudományos munka előszava, amelyet Carl Friedrich Gauss írt:

 

Praefatio


Detectis legibus motus planetarum Keplerii ingenio non defuerunt subsidia ad singulorum planetarum elementa ex observationibus eruenda. Tycho Brahe, a quo astronomia practica ad fastigium antea ignotum evecta erat, cunctos planetas per longam annorum seriem summa cura tantaque perseverantia observaverat, ut Kepleri talis thesauri dignissimo heredi seligendi tantummodo cura restaret, quae ad scopum quemvis propositum facere viderentur. Nec mediocriter sublevabant hunc laborem motus planetarum medii summa iamdudum praecisione per observationes antiquissimas determinati.

 

Astronomi, qui post Keplerum conati sunt planetarum orbitas adiumento observationum recentiorum vel perfectiorum adhuc accuratius dimetiri, iisdem vel adhuc maioribus subsidiis adiuti sunt. Neque enim amplius de elementis plane incognitis eliciendis agebatur, sed nota leviter tantum corrigenda arctioribusque limitibus circumscribenda erant.

 

Principium gravitationis universalis a summo Newton detectum campum plane novum aperuit, legibusque iisdem, quibus quinque planetas regi Kepler expertus fuerat, levi tantum mutatione facta omnia corpora coelestia necessario obsequi debere edocuit, quorum quidem motus a vi Solis tantum moderentur.

 

(C.F.Gauss (1809/1877, 2. kiadás): Theoria motus corporum coelestium in sectionibus conicis solem ambientium. 3. o.)